Evangelium Secundum Marcum*

Caput 11: Versus 9

Et qui praeibant.Praecessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui praeeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quaesierunt.
(* Traductions européennes)